Páginas de história do Brasil

ut quæ ibi in rem extarent, excerperem. Mentem curamque meam (quæ benignitas ejus atque humanitas est!) summopere laudavit ille, ejusque nutu à P. Gabriele Comolio eidem R. P. N. à secretis, à P. Joanne Gusmanio, Lusitaniæ Assistente, et à P. Francisco Pessoa, ut dicimus Substituto, non pauca monumenta tradita mihi sunt. Quæ ad rem faciebant per me et per alios ejusdem mentis socios Maranonienses in adversaria, non sine improbo lobore, conjeci. Superstites quoque Patres, ætate rebusque gestis venerabiles, at in sepulchrum rapido gradu properantes, consului, libros præterea typis editos, res Maranonienses attingentes, quorum catalogum mox afferam, diligenter evolvi.

(Aqui diz que estava no Palácio de Sória com outros muitos, etc.).

Initium scribendi feci die Patrocinio Virginis sacra quarto. Idus Novembris anno 1765 (...). Ita ut dixi comparatus primos libros conscripsi in quibus ego ipse dum relego multa cum per tempus licuerit, corrigenda invenio. Postea vero decimo Kalendas Augusti anno 1768, R. P. N. permittente et impensas rara et nec opinata liberalitate in duos annos faciente P. Carolo Korickio, Poloniæ Assistente, e Soranis ædibus in Domum hanc Professam me contuli, ubi per duos annos partim ad tabularium, quod primum datum non fuerat, penitus excutiendum, partim ad Historiam prosequendo longe majori apparatu jam instructus curas omnes impendi.

Tertio hoc anno 1770 (quo hæc scribo) idem Institutum moderatorum benignitate in eadem domo prosequor, dubius tamen quid iniquum tempus feret.

Hæc de ratione et opportunitate scribendi habui.

Nunc duo a vobis enixe peta PP. FFque Carissimi, præsertim Maranonienses: primum ut hoc quisqumque opus non plenam historiam, sed tenuis tantum Historiae reliquas ex tribus procellis, quibus e Maraniones ter Societas fuit

Páginas de história do Brasil - Página 243 - Thumb Visualização
Formato
Texto
Marcadores da Obra